Actus Apostolorum*

Caput 13: 46

tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
(* Traductions européennes)

Glose

Primum.ID.Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens praeripuit sanitatem.Aeternae vitae.Non quia scirent vitam aeternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.